BUDAEUS Guilelmus

BUDAEUS Guilelmus
BUDAEUS Guilelmus
Parisinus, doctissimus sui. saeculi, in omni literarum genere. Libellorum supplicum Magister, persuait cum Ioh. Bellaio, Epilcopo Parisino. Francisco I. ut Collegium Profestorum in omni literatura institueret. Erasmo. P. Iovio, in elogiis, laudatus. Obiit A. C. 1540. aetat. 73. Genebr. in Chron. Familiam hanc nobilem a Iohanne Secretario Caroli V. Regis Franciae derivant; quam meritis suis non Galliae solum, sed saeculi sui phoevix ac literarum decus Guilielmus hic, Dn. de Marly et Villeneuve, inptimis illustravit. Eum ex Catharina le Picart, genuit Iohannes Dn. de Yerre, defunctus A. C. 1501. cuius genitores fuêre Drogo Bude, Dn. de Yerre, Villiers, et Iohanna Peschart. Ipse vero praefatus Guilielmus et frater eius Drogo, duarum linearum Auctores exstitêre. Drogo enim Dominos de Yerre, Baignaux, Villiers sur Marne et Fleury dedit. Guilielmus vero, ex Roberta le Lieur, pater fuit Iohannis I. Dn. de Verace et Antonii, a quo Domini de la Mothe S. Loup descendunt. Et quidem Iohannes modo dictus, ex Maria de Iovan, suscepit Iohannem II. qui exstinctus A. C. 1610. ex Estera Aliugia, reliquit Bernardum Bude, Dn. de Verace (cui uxor obrigie Maria Turretini) Iohannem Antonium, defunctum A. C. 1629. Franciscum, qui obitt A. C. 1632. Franciscam (uxorem Isaaci de Martines Dn. de Bouriou) et Iacobem (quae nupsit Diodato Diodati.) Vide Philipp. Iac. Spenerum Theatr. Nobil. Europ. tom. II.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”